BENEDICTUS Lc 1,68-79

ouvir:  

- 68 Benedictus Dominus Deus Israel, *

quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae

- 69 et erexit cornu salutis nobis*

in domo David pueri sui,

- 70 sicut locutus est per os sanctorum, *

qui a saeculo sunt, prophetarum eius,

- 71 salutem ex inimicis nostris*

et de manu omnium, qui oderunt nos;

- 72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris*

et memorari testamenti sui sancti,

- 73 iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum, *

daturum se nobis,

- 74 ut sine timore, de manu inimicorum liberati, *

serviamus illi

- 75 in sanctitate et iustitia coram ipso *

omnibus diebus nostris.

- 76 Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis: *

praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius,

- 77 ad dandam scientiam salutis plebi eius *

in remissionem peccatorum eorum,

- 78 per viscera misericordiae Dei nostri, *

in quibus visitabit nos oriens ex alto,

- 79 illuminare his, qui in tenebris

et in umbra mortis sedent, *

ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.

 

- Glória Patri, et Filio, *

et Spiritui Sancto.

- Sicut erat in principio, et nunc et semper, *

et in saecula saeculorum. Amen.